Digesta Iustiniani 27.2.3.ult
inscriptio Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
D.27.2.3pr. Ius alimentorum decernendorum pupillis prætori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores vel curatores ad alimenta pupillis vel adulescentibus præstare debeant.
D.27.2.3.1 Modum autem patrimonii spectare debet, cum alimenta decernit: et debet statuere tam moderate, ut non universum reditum patrimonii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit.
D.27.2.3.2 Ante oculos habere debet in decernendo et mancipia, quæ pupillis deserviunt, et mercedes pupillorum et vestem et tectum pupilli: ætatem etiam contemplari, in qua constitutus est cui alimenta decernuntur.
D.27.2.3.3 In amplis tamen patrimoniis positis non cumulus patrimonii, sed quod exhibitioni frugaliter sufficit modum alimentis dabit.
D.27.2.3.4 Sed si non constat, quis modus facultatium sit, inter tutorem et eum, qui alimenta decerni desiderat, suscipere debet cognitionem nec temere alimenta decernere, ne in alterutram partem delinquat: prius tamen exigere debet, ut profiteatur tutor, quæ sit penes se summa, et comminari graviores ei usuras infligi eius, quod supra professionem apud eum fuerit comprehensum.
D.27.2.3.5 Idem ad instructionem quoque pupillorum vel adulescentium pupillarum vel earum, quæ intra vicensimum annum constitutæ sunt, solet decernere respectu facultatium et ætatis eorum qui instruuntur.
D.27.2.3.6 Sed si egeni sint pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur․ et si forte post decreta alimenta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quæ decreta sunt, quemadmodum solent augeri, si quid patrimonio accesserit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
