Digesta Iustiniani 27.2.2
inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
D.27.2.2pr. Officio iudicis, qui tutelæ cognoscit, congruit reputationes tutoris non improbas admittere, ut puta si dicat impendisse in alimenta pupilli vel disciplinas.
D.27.2.2.1 Modus autem, si quidem prætor arbitratus est, is servari debet, quem prætor statuit: si vero prætor non est aditus, pro modo facultatium pupilli debet arbitrio iudicis æstimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quantum dedit, si plus æquo dedit.
D.27.2.2.2 Hoc amplius et si prætor modum alimentis statuit, verumtamen ultra vires facultatium est quod decretum est nec suggessit prætori de statu facultatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur iam decreta aut non tanta decernerentur.
D.27.2.2.3 Sed si pater statuit alimenta liberis quos heredes scripserit, ea præstando tutor reputare poterit, nisi forte ultra vires facultatium statuerit: tunc enim imputabitur ei, cur non adito prætore desideravit alimenta minui.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
