Digesta Iustiniani 27.2.1.1
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
D.27.2.1pr. Solet prætor frequentissime adiri, ut constituat, ubi filii vel alantur vel morentur, non tantum in postumis, verum omnino in pueris.
D.27.2.1.1 Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a voluntate patris recedit prætor. denique cum quidam testamento suo cavisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator Severus rescripsit prætorem æstimare debere præsentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere prætorem oportet, ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur.
D.27.2.1.2 Quamvis autem prætor recusantem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quæstionis est, an debeat etiam invitum cogere, ut puta libertum, parentem vel quem alium de adfinibus cognatisve. et magis est, ut interdum debeat id facere.
D.27.2.1.3 Certe non male dicetur, si legatarius vel heres educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita divus Severus sæpissime statuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
