Digesta Iustiniani 27.10.7
inscriptio Iulianus libro vicesimo primo digestorum
D.27.10.7pr. Consilio et opera curatoris tueri debet non solum patrimonium, sed et corpus ac salus furiosi.
D.27.10.7.1 Curator dementi datus decreto interposito, uti satisdaret, non cavit et tamen quasdam res de bonis eius legitimo modo alienavit․ si heredes dementis easdem res vindicent, quas curator alienavit, et exceptio opponetur ‘si non curator vendiderit’, replicatio dari debet ‘aut si satisdatione interposita secundum decretum vendiderit’․ quod si pretio accepto curator creditores furiosi dimisit, triplicatio doli tutos possessores præstabit.
D.27.10.7.2 Cum dementis curatorem, quia satis non dederat et res male administraret, proconsul removerit a bonis aliumque loco eius substituerit curatorem, et hic posterior, cum nec ipse satisdedisset, egerit cum remoto negotiorum gestorum, posteaque heredes dementis cum eodem negotiorum gestorum agant et is exceptione rei iudicatæ inter se et curatorem utatur: heredibus replicatio danda erit: ‘aut si is qui egit satisdederat’․ sed an replicatio curatori profutura esset, iudex æstimabit: nam si curator sequens pecuniam, quam ex condemnatione consecutus fuerat, in rem furiosi vertisset, doli triplicatio obstabit.
D.27.10.7.3 Quæsitum est, an alteri ex curatoribus furiosi recte solvetur vel an unus rem furiosi alienare possit․ respondi recte solvi․ eum quoque, qui ab altero ex curatoribus fundum furiosi legitime mercaretur, usucapturum, quia solutio venditio traditio facti magis quam iuris sunt ideoque sufficit unius ex curatoribus persona, quia intellegitur alter consentire: denique si præsens sit et vetet solvi, vetet venire vel tradi, neque debitor liberabitur neque emptor usucapiet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
