Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 27.10.16

DE CURATORIBUS FURIOSO ET ALIIS EXTRA MINORES DANDIS

inscriptio Tryphoninus libro tertio decimo disputationum

D.27.10.16pr. Si furioso puberi quamquam maiori annorum viginti quinque curatorem pater testamento dederit, eum prætor dare debet secutus patris voluntatem: manet enim ea datio curatoris apud prætorem, ut rescripto divi Marci continetur.

D.27.10.16.1 His consequens est, ut et si prodigo curatorem dederit pater, voluntatem eius sequi debeat prætor eumque dare curatorem․ sed utrum omnimodo, an ita, si futurum esset, ut, nisi pater aliquid testamento cavisset, prætor ei bonis interdicturus esset? et maxime si filios habeat iste prodigus?

D.27.10.16.2 Potuit tamen pater et alias providere nepotibus suis, si eos iussisset heredes esse et exheredasset filium eique quod sufficeret alimentorum nomine ab eis certum legasset addita causa necessitateque iudicii sui: aut si non habuit in potestate nepotes, quoniam emancipato iam filio nati fuissent, sub condicione eos heredes instituere, ut emanciparentur a patre prodigo.

D.27.10.16.3 Sed quid si nec ad hoc consensurus esset prodigus? sed per omnia iudicium testatoris sequendum est, ne, quem pater vero consilio prodigum credidit, eum magistratus propter aliquid forte suum vitium idoneum putaverit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑