Digesta Iustiniani 27.1.5
inscriptio Ulpianus libro singulari de officio prætoris tutelaris
D.27.1.5 Tria onera in domo una esse sufficit․ proinde si pater alicuius vel filius vel frater qui est in eiusdem potestate tria onera sustineat, quæ ad periculum patris sui spectent, quia voluntate eius administrant, omnibus excusatio a tutela competit․ sed si non patris voluntate administrent, non prodesse sæpe rescriptum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
