Digesta Iustiniani 27.1.37
inscriptio Scævola libro secundo responsorum
D.27.1.37pr. Qui testamento tutor datus fuerat, adito prætore dixit se tres liberos habere, adiecit præterea habenti patruum legitimum tutorem se vitiose tutorem datum․ prætor ita decrevit: ‘si legitimum tutorem habenti tutor datus es, non est tibi necessaria excusatio’. quæro, cum nemo patruus impuberi tutor esset, an nihilo minus tutor remansit․ respondi secundum ea quæ proponerentur, quamvis iustas excusationis causas haberet, non tamen esse excusatum propter vitium pronuntiationis.
D.27.1.37.1 Item quæro, si adquievisset sententiæ, an ob id, quod non gessit tutelam, utilis actio in hunc dari debeat․ respondi, si errore potius (quod se pro iure trium liberorum, quod allegabat, excusatum crederet) quam malitia ab administratione cessasset, utilem actionem non dandam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
