Digesta Iustiniani 27.1.36
inscriptio Paulus libro nono responsorum
D.27.1.36pr. Amicissimos quidem et fidelissimos parentes liberis tutores eligere solere et ideo ad suscipiendum onus tutelæ etiam honore legati eos persequi․ sed cum proponatur is de quo quæritur in testamento legatum meruisse et idem pupillo substitutus, non est verisimile hunc demum eum testatorem substituere voluisse, si et tutelam suscepisset: et ideo eum de quo quæritur a legato quidem, si adhuc viveret pupillus, repellendum fuisse, a substitutione autem non esse summovendum, cum eo casu etiam suscepta tutela finiretur.
D.27.1.36.1 Lucius Titius ex tribus filiis incolumibus unum habet emancipatum eius ætatis, ut curatores accipere debeat: quæro, si idem Titius pater petente eodem filio emancipato curator a prætore detur, an iure publico uti possit et nihilo minus trium filiorum nomine vacationem postulare․ respondi præmium quidem patri, quod propter numerum liberorum ei competit, denegari non oportere․ sed cum filio suo curator petatur, contra naturales stimulos facit, si tali excusatione utendum esse temptaverit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
