Digesta Iustiniani 27.1.35
inscriptio Paulus libro vicesimo tertio quæstionum
D.27.1.35 Quid autem, si se non excusaverit, sed administrare noluerit contentus, quod ceteri idonei essent? hic poterit conveniri, si ab illis res servari non potuisset․ sed hoc non quærendum est, sed contumacia punienda est eius, qui quodammodo se excusavit․ multo magis quis dicere debebit indignum iudicio patris, qui ut suspectus remotus est a tutela.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
