Digesta Iustiniani 27.1.34
inscriptio Paulus libro septimo quæstionum
D.27.1.34 Ex his apparet non esse his similem eum, quem prætor tutorem dedit, cum posset uti inmunitate: hic enim nihil contra iudicium fecit testatoris․ nam quem ille non dedit tutorem, eum voluisse tutelam administrare filii dicere non possumus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
