Digesta Iustiniani 27.1.32
inscriptio Paulus libro septimo quæstionum
D.27.1.32 Nesennius Apollinaris Iulio Paulo․ Mater filium suum pupillum vel quivis alius extraneus extraneum æque pupillum scripsit heredem et Titio legatum dedit eumque eidem pupillo tutorem adscripsit: Titius confirmatus excusavit se a tutela: quæro, an legatum amittat․ et quid, si testamento quidem tutor non sit scriptus, legatum tamen acceperit datusque a prætore tutor excuset se, an æque repellendus sit a legato? et an aliquid intersit, si a patre vel emancipato pupillo tutor datus sit vel puberi curator? respondi: qui non iure datus tutor vel curator a patre, confirmatus a prætore excusationis beneficio uti maluit, repellendus est a legato: idque et Scævolæ nostro placuit: nam prætor, qui eum confirmat tutorem, defuncti sequitur iudicium․ idem in matris testamento dicendum est․ similis est matri quivis extraneus, qui pupillum heredem instituit eique et in tutore dando prospicere voluit, quales sunt alumni nostri․ recte ergo placuit eum, qui recusat id quod testator relinquit ab eo quod petit quod idem dedit repelli debere․ non semper tamen existimo eum, qui onus tutelæ recusavit, repellendum a legato, sed ita demum, si legatum ei ideo adscriptum appareat, quod eidem tutelam filiorum iniunxit, non quod alioquin daturus esset etiam sine tutela․ id apparere potuit, si posueris testamento legatum adscriptum, codicillis vero postea factis tutorem datum: in hoc enim legato potest dici non ideo ei relictum, quia et tutorem esse voluerit testator.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
