Digesta Iustiniani 27.1.18
inscriptio Ulpianus libro vicesimo ad legem Iuliam et Papiam
D.27.1.18 Bello amissi ad tutelæ excusationem prosunt: quæsitum est autem, qui sunt isti, utrum hi, qui in acie sunt interempti, an vero omnes omnino, qui per causam belli parentibus sunt abrepti, in obsidione forte․ melius igitur probabitur eos solos, qui in acie amittuntur, prodesse debere, cuiuscumque sexus vel ætatis sint: hi enim pro re publica ceciderunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
