Digesta Iustiniani 27.1.17.4
inscriptio Callistratus libro quarto de cognitionibus
D.27.1.17pr. Non tantum magnitudo patrimoniorum ineunda est susceptarum trium tutelarum quæque suscipienda est, sed etiam ætas pupillorum consideranda est: nam si priorum pupillorum ætas prope pubertatem sit, ita ut tantummodo semenstre tempus reliquum fuerit, aut eorum quorum suscipere tutelam cogitur, non dabitur excusatio: idque principalibus constitutionibus cavetur.
D.27.1.17.1 Iliensibus et propter inclutam nobilitatem civitatis et propter coniunctionem originis Romanæ iam antiquitus et senatus consultis et constitutionibus principum plenissima immunitas tributa est, ut etiam tutelæ excusationem habeant, scilicet eorum pupillorum, qui Ilienses non sint: idque divus Pius rescripsit.
D.27.1.17.2 Eos, qui in corporibus sunt veluti fabrorum, immunitatem habere dicimus etiam circa tutelarum exterorum hominum administrationem habebunt excusationem, nisi si facultates eorum adauctæ fuerint, ut ad cetera quoque munera publica suscipienda compellantur: idque principalibus constitutionibus cavetur.
D.27.1.17.3 Non omnia tamen corpora vel collegia vacationem tutelarum habent, quamvis muneribus municipalibus obstricta non sint, nisi nominatim id privilegium eis indultum sit.
D.27.1.17.4 Is qui ædilitate fungitur potest tutor dari: nam ædilitas inter eos magistratus habetur qui privatis muneribus excusati sunt secundum divi Marci rescriptum.
D.27.1.17.5 Sane notum est, quod gerentibus honorem vacationem tutelarum concedi placuit, vacare autem eos, qui tunc primum vocentur ad suscipiendum officium tutelæ: ceterum eos, qui iam se miscuerint administrationi, ne tempore quidem magistratus vacare æque notum est.
D.27.1.17.6 Domini navium non videntur haberi inter privilegia, ut a tutelis vacent, idque divus Traianus rescripsit.
D.27.1.17.7 Inquilini castrorum a tutelis excusari solenti nisi eorum, qui et ipsi inquilini sunt et in eodem castro eademque condicione sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
