Digesta Iustiniani 26.8.5
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo ad Sabinum
D.26.8.5pr. Pupillus obligari tutori eo auctore non potest․ plane si plures sint tutores, quorum unius auctoritas sufficit, dicendum est altero auctore pupillum ei posse obligari, sive mutuam pecuniam ei det sive stipuletur ab eo․ sed et cum solus sit tutor mutuam pecuniam pupillo dederit vel ab eo stipuletur, non erit obligatus tutori: naturaliter tamen obligabitur in quantum locupletior factus est: nam in pupillum non tantum tutori, verum cuivis actionem in quantum locupletior factus est dandam divus Pius rescripsit.
D.26.8.5.1 Pupillus vendendo sine tutoris auctoritate non obligetur sed nec in emendo, nisi in quantum locupletior factus est.
D.26.8.5.2 Item ipse tutor et emptoris et venditoris officio fungi non potest: sed enim si contutorem habeat, cuius auctoritas sufficit, procul dubio emere potest․ sed si mala fide emptio intercesserit, nullius erit momenti ideoque nec usucapere potest․ sane si suæ ætatis factus comprobaverit emptionem, contractus valet.
D.26.8.5.3 Sed si per interpositam personam rem pupilli emerit, in ea causa est, ut emptio nullius momenti sit, quia non bona fide videtur rem gessisse: et ita est rescriptum a divo Severo et Antonino.
D.26.8.5.4 Sane si ipse quidem emit palam, dedit autem nomen non mala fide sed simpliciter, ut solent honestiores non pati nomina sua instrumentis inscribi, valet emptio: quod si callide, idem erit, ac si per interpositam personam emisset.
D.26.8.5.5 Sed et si creditor pupilli distrahat, æque emere bona fide poterit.
D.26.8.5.6 Si filius tutoris vel quæ alia persona iuri eius subiecta emerit, idem erit atque si ipse emisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
