Digesta Iustiniani 26.8.1
inscriptio Ulpianus libro primo ad Sabinum
D.26.8.1pr. Quamquam regula sit iuris civilis in rem suam auctorem tutorem fieri non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris hereditatem adeunti pupillo auctoritatem accommodare, quamvis per hoc debitor eius efficiatur: prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres fiat, per consequentias contingit, ut debitum subeat․ se tamen auctore ab eo stipulari non potest․ et cum quidam auctoritatem accommodaret pupillæ suæ, ut servo suo stipulanti sponderet, divus Pius Antoninus rescripsit iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior facta est, dandam actionem․ sed si auctor fiat, ut filio suo quid tradatur, nulla erit auctoritas: evidenter enim sua auctoritate rem adquirit.
D.26.8.1.1 Tutor si invitus retentus sit per vim, non valet quod agitur: neque enim præsentia corporis sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut morbo comitiali occupatus tacuisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
