Digesta Iustiniani 26.7.ult
inscriptio Pomponius libro vicesimo epistularum
D.26.7.61 Apud Aristonem ita scriptum est: quod culpa tutoris pupillus ex hereditate desiit possidere, eius æstimatio in petitione hereditatis sine ulla dubitatione fieri debebit ita, si pupillo de hereditate cautum sit: cautum autem esse videtur etiam si tutor erit idoneus, a quo servari possit id, quod pupillus ex litis æstimatione subierit․ sed si tutor solvendo non est, videndum erit, utrum calamitas pupilli an detrimentum petitoris esse debeat perindeque haberi debet, ac si res fortuito casu interisset, similiter atque ipse pupillus expers culpæ quid ex hereditate deminuisset corrupisset perdidisset․ de possessore quoque furioso quæri potest, si quid ne in rerum natura esset, per furorem eius accidisset․ tu quid putas? Pomponius: puto eum vere dicere․ sed quare cunctatus es, si solvendo non sit tutor, cuius damnum esse debeat? cum alioquin elegantius dicere poterit actiones dumtaxat, quas haberet cum tutore pupillus, venditori hereditatis præstandas esse, sicuti heres vel bonorum possessor si nihil culpa eius factum sit (veluti si fundo hereditario vi deiectus sit aut servus hereditarius vulneratus ab aliquo sit sine culpa possessoris), nihil plus quam actiones, quas eo nomine habet, præstare debeat․ idem dicendum est et si per curatorem furiosi culpa vel dolo quid amissum fuerit, quemadmodum si quid stipulatus tutor vel curator fuisset aut vendidisset rem hereditariam․ impune autem puto admittendum, quod per furorem alicuius accidit, quo modo si casu aliquo sine facto personæ id accidisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
