Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.7.9.4

DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM QUI GESSERINT VEL NON ET DE AGENTIBUS VEL CONVENIENDIS UNO VEL PLURIBUS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

D.26.7.9pr. Quotiens tutor pecuniam pupillarem fænori dat, stipulatio hoc ordine facienda est․ stipulari enim debet aut pupillus aut servus pupilli: quod si neque pupillus eius ætatis erit, ut stipulari possit, neque servum habebit, tunc ipse tutor quive in eius potestate erit, quo casu Iulianus sæpissime scripsit utilem actionem pupillo dandam. sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo nomine stipulari nequaquam ambigendum est.

D.26.7.9.1 Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio suo, officio tutoris convenit, ut, cum dies pecuniæ præterierit, creditori debitum solvat: et ideo cessante eo si pupillus suæ tutelæ factus solverit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelæ agere poterit: hoc enim ei imputatur, cur pro se non solverit․ quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam videtur non venire in tutelæ iudicium, si modo is dies post tutelam finitam supervenit: quod si dies adhuc durante tutela venit, putant omnimodo devolvi in tutelæ iudicium․ ego et hoc et superius ita verum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil venire in tutelæ iudicio․ nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque si quis dixerit in tutelæ iudicium devolvi, et privilegio locus est et fideiussores tenebuntur, si rem salvam fore cautum est.

D.26.7.9.2 Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum esse tutelæ iudicio, ut perpetua actio sit.

D.26.7.9.3 Et generaliter quod adversus alium præstare debuit pupillo suo, id adversus se quoque præstare debet, fortassis et plus: adversus alios enim experiri sine actione non potuit, adversus se potuit.

D.26.7.9.4 Sed si sub usuris gravioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, videndum est, an ei aliquid imputetur․ et si quidem solvit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim solvere nec onerare se usuris: si vero non solvit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit.

D.26.7.9.5 Sicut autem solvere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi solvere potest, si modo fuit pecunia unde solvat, et si usuræ fuerunt graviores quæ ei debebantur, relevabitur eis pupillus, quia tutor se potuit liberare, sicut aliis quoque solvere et potuit et debuit.

D.26.7.9.6 Nec utique necesse habet, si conveniatur, per iudicem solvere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi verum debet․ denique imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pupillo prohibuit, si supervacaneam litem instituissent, cum convenirentur a vero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.

D.26.7.9.7 Non tantum autem sibi solvere tutor, verum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octavo digestorum scripsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo.

D.26.7.9.8 Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quæ postea accesserunt vel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere․ si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit vel satis ab eo exigere, plectetur.

D.26.7.9.9 Per contrarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo vel curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamvis soleat ad augmentum dari curator: quæ res non facit, ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum debet pertinere․ sive igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, sive datus non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑