Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.7.7.10

DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM QUI GESSERINT VEL NON ET DE AGENTIBUS VEL CONVENIENDIS UNO VEL PLURIBUS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

D.26.7.7pr. Tutor, qui repertorium non fecit, quod vulgo inventarium appellatur, dolo fecisse videtur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit․ si quis igitur dolo inventarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem æstimatur. nihil itaque gerere ante inventarium factum eum oportet, nisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit.

D.26.7.7.1 Si tutor cessaverit in distractione earum rerum quæ tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi․ quid si contutores exspectabat vel differentes vel etiam volentes se excusare, an ei ignoscatur? et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem præcipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione.

D.26.7.7.2 Competet adversus tutores tutelæ actio, si male contraxerint, hoc est si prædia comparaverint non idonea per sordes aut gratiam․ quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos præstare in hac parte debere.

D.26.7.7.3 Si post depositionem pecuniæ comparare prædia tutores neglexerunt, incipient in usuras conveniri: quamquam enim a prætore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compararent.

D.26.7.7.4 Pecuniæ, quam in usus suos converterunt tutores, legitimas usuras præstant, sed hoc ita demum, si evidenter doceantur pecuniam in usus suos convertisse: ceterum non utique qui non fæneravit vel non deposuit, in suos usus vertit, et ita divus Severus decrevit․ doceri igitur debet in usus suos pecuniam vertisse.

D.26.7.7.5 Vertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non solvit: hic enim eas usuras præstabit, quas patri promiserat.

D.26.7.7.6 Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine fæneravit, ita demum cogetur usuras quas percepit præstare, si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum.

D.26.7.7.7 Si deponi oporteat pecunias ad prædiorum comparationem, si quidem factum est, usuræ non current: sin vero factum non est, si quidem nec præceptum est, ut deponantur, pupillares præstabuntur, si præceptum est et neglectum, de modo usurarum videndum est․ et solent prætores comminari, ut, si non fiat depositio vel quanto tardius fiat, legitimæ usuræ præstentur: si igitur comminatio intercessit, iudex qui quandoque cognoscet decretum prætoris sequetur.

D.26.7.7.8 Idem solent facere prætores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, ut quidquid constiterit penes eos esse, eius gravissima usura pendatur: et hoc persequi oportere iudicem palam est cum et alia poenæ adiectione.

D.26.7.7.9 Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet.

D.26.7.7.10 Quæ autem sunt pupillares usuræ, videndum est․ et apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniæ, quam quis in usus suos convertit, legitimam usuram præstet․ sed et si negavit apud se esse pecuniam et prætor pronuntiavit contra eum, legitimas solvere debebit, vel si moram depositioni fecit et prætor irrogavit ei legitimas․ sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris accipiendi, tenebitur in legitimis․ item si a debitoribus legitimas exegit․ ex ceteris causis secundum morem provinciæ præstabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quæ aliæ leviores in provincia frequentantur.

D.26.7.7.11 Usuræ a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelæ servari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui nummos impuberum vel adulescentium in suos usus converterunt.

D.26.7.7.12 Si usuras exactas tutor vel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim parvi refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos converterint.

D.26.7.7.13 Pecuniæ, quæ in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras præstabunt, quamdiu non interpellaverint, ut loco defuncti curator constituatur.

D.26.7.7.14 Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus sit, quæritur․ et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus libro duodecimo quæstionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum præstare, quas etiam suæ administrationis cogitur.

D.26.7.7.15 Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, quo tutelam restituit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑