Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.7.58.2

DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM QUI GESSERINT VEL NON ET DE AGENTIBUS VEL CONVENIENDIS UNO VEL PLURIBUS

inscriptio Scævola libro undecimo digestorum

D.26.7.58pr. Qui negotiationem per Pamphilum et Diphilum prius servos, postea libertos exercebat, suo testamento eos tutores reliquit et cavit, ut negotium eodem more exerceretur, quo se vivo exercebatur: hique tutelam administraverunt non tantum, cum impubes patroni filius fuisset, sed etiam post pubertatem eius․ sed Diphilus quidem cum incremento negotiationis rationes optulit, Pamphilus autem putavit reddere oportere non ad incrementum negotiationis, sed ad computationem usurarum, ut in tutelæ iudicio solet․ quæsitum est, an secundum voluntatem defuncti exemplo Diphili Pamphilus quoque rationem reddere debeat․ respondit debere․ Claudius Tryphoninus : quia lucrum facere ex tutela non debet.

D.26.7.58.1 Ex duobus tutoribus pupilli altero defuncto adhuc impubere pupillo, qui supererat ex persona pupilli sui iudice accepto consecutus est cum usuris, quantum ex tutela ad tutorem defunctum pervenerat: quæsitum est, iudicio tutelæ, quo experitur pubes factus, utrum eius tantum portionis, quæ ab initio quod ex tutelæ ratione pervenerat ad defunctum contutorem, usuræ veniant, an etiam eius summæ, quæ ex sortis usuris pupillo aucta post mortem eius ad superstitem æque cum sorte translata sit aut transferri debuit. respondit, si eam pecuniam in se vertisset, omnium pecuniarum usuras præstandas: quod si pecunia mansisset in rationibus pupilli, præstandum, quod bona fide percepisset aut percipere potuisset, sed, fænori dare cum potuisset, neglexisset, cum id, quod ab alio debitore nomine usurarum cum sorte datur, ei qui accipit totum sortis vice fungitur vel fungi debet.

D.26.7.58.2 Testamento dati tutores, quod ruptum videbatur, cessaverunt in administratione tutelæ et a præside tutor datus est pupillo, iussi autem sunt etiam hi, qui dati erant testamento tutores, tutelam administrare coniuncto eo, qui a præside datus coeperat administrare: quæsitum est, ex testamento datos periculum antecedentis temporis administrationis utrum ex apertis tabulis, an ex quo iussi sunt, pertineat ad eos․ respondit ad eos de quibus quæreretur nullum antecedentis temporis periculum pertinere.

D.26.7.58.3 Pupillo herede instituto filiæ exheredatæ duo milia nummorum aureorum legavit eosdemque tutores utrisque dedit: quæsitum est, an ex eo die, quo duo milia potuerunt a substantia hereditatis et in nomina collocare neglexerint, usurarum nomine pupillæ tutelæ iudicio teneantur․ respondit teneri.

D.26.7.58.4 Quæsitum est, an usuræ pupillaris pecuniæ, quas tutores debuerunt, cum ad curatorem transferuntur, in sortem computantur et universæ summæ usuras debere curatores incipiant․ respondit omnis pecuniæ, quæ ad curatores transit, parem causam esse, quia omnis sors efficitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑