Digesta Iustiniani 26.7.5
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.26.7.5pr. Ita autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto prædium puero comparari non possit, depositio cessat․ quæ ergo tutelæ quantitas depositionem inducat, videamus․ et cum causa depositionis exprimatur, ut prædia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas non videatur pertinere: quibus modus præfiniri generaliter non potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari․ nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse videantur.
D.26.7.5.1 Gessisse autem videtur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, cessantque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare.
D.26.7.5.2 Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit.
D.26.7.5.3 Quod si quis tutelam mandaverit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelæ actioni: videtur enim gessisse qui per alium gessit․ quod si non accessit is cui mandatum est, utili actioni convenitur.
D.26.7.5.4 Debitor patris, qui tutelam administravit filii, tutealæ iudicio tenebitur etiam ob id quod patri debuit.
D.26.7.5.5 Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam administravit), an tutelæ iudicio teneatur? et magis puto sufficere tutelæ iudicium, quasi conexum sit hoc tutelæ officio, quamvis post pubertatem admittatur.
D.26.7.5.6 Post completum vicesimum quintum annum ætatis si nondum rationes redditæ sunt nec ad causam instrumenta pertinentia, fidei ac verecundiæ curatorum convenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant․ si igitur cessent in his quæ constituta sunt faciendis, magis puto sufficere negotiorum gestorum iudicium etiam si iam actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est.
D.26.7.5.7 Iulianus libro vicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: ‘eosque aneclogistos esse volo’․ et ait Iulianus tutores, nisi bonam fidem in administratione præstiterint, damnari debere, quamvis testamento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus, et est vera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam. damnum vero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei relinqui potest.
D.26.7.5.8 Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: pater tutelam filiorum consilio matris geri mandavit et eo nomine tutores liberavit․ non idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed viris bonis conveniet salubre consilium matris admittere, tametsi neque liberatio tutoris neque voluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat.
D.26.7.5.9 Usque adeo autem licet tutoribus patris præceptum neglegere, ut, si pater caverit, ne quid rei suæ distraheretur vel ne mancipia distrahantur vel ne vestis vel ne domus vel ne aliæ res periculo subiectæ, liceat eis contemnere hanc patris voluntatem.
D.26.7.5.10 Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelæ ad eum pertinere․ innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conveniri: nam etsi citra testationem, scilicet undecumque cognovit, nulla dubitatio est, quin debeat periculum ad ipsum respicere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
