Digesta Iustiniani 26.7.45
inscriptio Paulus libro quarto decimo quæstionum
D.26.7.45 Si pupillus alterum ex tutoribus post pubertatem liberasset, improbe alterum illius nomine conabitur interpellare․ idemque dicemus in duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica convenit. sed hæc in magistratibus tractavi, quasi duo rei eiusdem debiti essent omnimodo: quod non ita est․ nam si uterque idoneus est, electio locum non habet: is autem, qui tempore liberatus est, non ei similis est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat petitori.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
