Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.7.43

DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM QUI GESSERINT VEL NON ET DE AGENTIBUS VEL CONVENIENDIS UNO VEL PLURIBUS

inscriptio Paulus libro septimo quæstionum

D.26.7.43pr. Cum post mortem pupilli desinit esse nomen idoneum, tutor periculo eximitur.

D.26.7.43.1 Qui, cum esset fratris sui filiæ curator, quadringenta dotis nomine marito eius se daturum promisit: quæro, an succurrendum sit ei, cum postea ære alieno emergente supra vires patrimonii eius dos promissa sit, quoniam in instrumento ita scriptum sit ‘ille patruus et curator stipulanti spopondit’․ movet quæstionem, quod non ut de suo dotem daret, sed cum crederet rationem pupillarem sufficere, promisit․ præterea et illud hic potest tractari, ut, si sciens curator non sufficere promiserit, vel donasse videatur vel, quoniam dolo fecit, non illi succurratur․ respondi: curator cum officium suum egressus sponte se obligaverit, non puto ei a prætore subveniri debere, non magis quam si creditori puellæ pecuniam se daturum spopondisset: sed is de quo tractamus si non donandi animo, sed negotii gerendi causa dotem promisit, habet mulierem obligatam et poterit dici etiam manente matrimonio eam teneri (quia habet dotem sic ut in collatione bonorum dicitur) vel certe post divortium (sive exacta sit dos sive maneat nomen), quia potest efficere, ut ei accepto feratur․ quod si mulier suum curatorem adimplere id, quod supra vires patrimonii eius in dotem dare promisit, non queat, curatorem quidem in hoc, quod superfluum est, per exceptionem relevari: mulier vero cautionem in maritum exponere debet, quod, si quandoque locupletior constante matrimonio facta fuerit, dotis reliquum marito servat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑