Digesta Iustiniani 26.7.41
inscriptio Papinianus libro septimo responsorum
D.26.7.41 Qui plures tutores habuit, unum, qui solvendo non fuit, rationem actus sui vetuit reddere․ quoniam eius liberatio, quod ex tutela percepit aut dolo contraxit, non est relicta, contutores, qui suspectum facere neglexerunt, ex culpa recte conveniuntur: tutor enim legatarius ex culpa, quæ testamento remissa est, non tenetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
