Digesta Iustiniani 26.7.33.1
inscriptio Callistratus libro quarto de cognitionibus
D.26.7.33pr. A tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias rebus suis ex bona fide præbere debet.
D.26.7.33.1 Officium tutorum curatoribus constitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quæ inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam divus Marcus cum filio suo Commodo rescripsit.
D.26.7.33.2 Heredibus quoque pupillorum electio eadem adversus tutores, in quo potissimum consistere velint, competit, quæ ipsis quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur.
D.26.7.33.3 Sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
