Digesta Iustiniani 26.7.32.5
inscriptio Modestinus libro sexto responsorum
D.26.7.32pr. Sine herede tutor decessit: quæro, an curator pupillo datus, cum neque inventaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris exhibeantur, possit eundem fideiussorem convenire ex stipulatione, quanti pupilli interest․ Modestinus respondit in id quod tutor conveniri potuit, fideiussorem quoque conveniri posse.
D.26.7.32.1 Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti vectigalis inventæ non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere.
D.26.7.32.2 Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillæ reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt.
D.26.7.32.3 Item respondit, si minus a servo tutor percepit, quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillæ sit obstrictus, quantum ex peculio servi servari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro servo administrationem credidit.
D.26.7.32.4 Interposito curatore adulescens fundum Titio vendidit: postea adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quæro, an, cum ex hac venditione melior factus non est neque in rem suam quicquam versum probetur, pretium emptori restituere non debeat․ Modestinus respondit pretium fundi ab adulescente venumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo a iudicante de in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare.
D.26.7.32.5 Item respondit sumptibus voluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem ædificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quæ fuit ante venditionem, ædificium esse possit, emptori auferre permitti oportere.
D.26.7.32.6 Lucius Titius coheres et curator sororis suæ, cum esset ex civitate, in qua usitatum erat ipsos dominos prædiorum, non conductores onera annonarum et contributionum temporariarum sustinere, morem hunc et consuetudinem semper observatam secutus et ipse pro communi et individua hereditate annonas præstitit: quæro, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis tales impensas fecerat․ Modestinus respondit in id demum curatorem adultæ reputare ex causa de qua quæritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, erogare compelleretur.
D.26.7.32.7 Tutores duo post venditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter se diviserant, post quam divisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: quærebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniæ petere ab eo poterit․ Modestinus respondit: si hoc quæritur, an contutore relegato contutor eius tutelæ actionem exercere possit, non posse respondi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
