Digesta Iustiniani 26.7.3.ult
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.26.7.3pr. Si plures curatores dati sunt, Pomponius libro sexagesimo octavo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, prætor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est.
D.26.7.3.1 Si parens vel pater qui in potestate habet destinaverit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere prætor putavit, meritoque parentis statur voluntati, qui utique recte filio prospexit․ tantundem prætor facit et de his, quos parens destinavit testamento, ipse autem confirmavit, ut, si parens declaravit, quem velit tutelam administrare, ille solus administret.
D.26.7.3.2 Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos vulgo honorarios appellamus․ nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conveniri oportere: dati sunt enim quasi observatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male eum conversari videbant, suspectum eum non fecerunt․ adsidue igitur et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conversetur, et si pecunia sit, quæ deponi possit, curare, ut deponatur ad prædiorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quæ supra ostendimus.
D.26.7.3.3 Quamvis autem ei potissimum se tutelam commissurum prætor dicat, cui testator delegavit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor viginti quinque annis, vel eo tempore fecit, quo iste tutor bonæ vitæ vel frugi videbatur, deinde postea idem coepit male conversari ignorante testatore, vel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est.
D.26.7.3.4 Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam imperator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum Italicarum, alium rerum Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt voluntatem.
D.26.7.3.5 Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit observandum, quos pater testamento destinavit a prætore confirmandos.
D.26.7.3.6 Apparet igitur prætori curæ fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinaverit quis gerere debeat, attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones exercet et excipit.
D.26.7.3.7 Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreverit: prætor igitur iubebit eos convocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret.
D.26.7.3.8 Plane si non consentiant tutores prætori, sed velint omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, dicendum est prætorem permittere eis omnibus gerere.
D.26.7.3.9 Item si dividi inter se tutelam velint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
