Digesta Iustiniani 26.7.12.1
inscriptio Paulus libro trigesimo octavo ad edictum
D.26.7.12pr. Cum plures tutelam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur.
D.26.7.12.1 Quæ bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis Traiani et Hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam vindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si administratio eorum non servatur, nemine scilicet emente․ nec interest, tutor solvendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, servanda sit, si mala fide, alienatio non valet.
D.26.7.12.2 Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus.
D.26.7.12.3 Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam moribus pupilli præponatur, imprimis mercedes præceptoribus, non quas minimas poterit, sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta servis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, præstabit, sollemnia munera parentibus cognatisque mittet․ sed non dabit dotem sorori alio patre natæ, etiamsi aliter ea nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quæ servanda arbitrio pupilli est.
D.26.7.12.4 Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, pupillo vacabit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
