Digesta Iustiniani 26.7.1.2
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.26.7.1pr. Gerere atque administrare tutelam extra ordinem tutor cogi solet.
D.26.7.1.1 Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat: id enim a divo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec excusationem si quam habet allegat intra tempora præstituta, suo periculo cesset.
D.26.7.1.2 Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, sive ipsi iudicium suscipiant sive pupillus ipsis auctoribus, nec cogendi sunt tutores cavere, ut defensores solent․ licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium suscipiatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt vel absint, ipsi tutores iudicium suscipiant, pro his autem, qui supra septimum annum ætatis sunt et præsto fuerint, auctoritatem præstent.
D.26.7.1.3 In causis autem adultorum licentia erit agentibus vel ipsum adultum præsentem in iudicium vocare, ut consensu curatoris conveniatur, vel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat․ in absentibus autem adultis omnimodo contra curatorem agendum.
D.26.7.1.4 Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debitores pupillorum vel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium vocare vel eis hoc facientibus suum accommodare consensum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
