Digesta Iustiniani 26.6.ult
inscriptio Tryphoninus libro tertio decimo disputationum
D.26.6.4pr. Credendum est et eam matrem constitutione contineri, quæ a patre non legitime tutores testamento vel codicillis datos filiis impuberibus non postulavit decreto confirmari.
D.26.6.4.1 Sin autem idoneis datis tutoribus pluribus unus eorum vel decessit vel temporalem excusationem accepit, mater, quæ propterea in loco illius alium non petit, quia numerus reliquorum administrationi tutelæ sufficiebat, incidit quidem in verba constitutionis, sed sententia excusatur.
D.26.6.4.2 Sed si suspecto tutore pupilli accusato decretum erit ei adiungi alios, mater eos quoque petere debet et, si non petit, incidet in sententiam constitutionis.
D.26.6.4.3 Hæc autem mater ab omni quidem bonorum vindicatione intestatorum filiorum repellitur․ si vero maritus ei fideicommissum a filio reliquerit, cui mulier non petit tutorem, ‘si sine liberis decesserit’, vel sub hac ipsa condicione ‘si intestatus mortuus erit’, fideicommissi petitio, quæ ex alieno iudicio descendit, non est perempta.
D.26.6.4.4 Quæ autem suspectum tutorem non fecit, nec verbis nec sententia constitutionis in poenam incidit, quod eiusmodi facta diiudicare et æstimare virilis animi est et potest etiam delicta ignorare mater, satisque est eam petisse talem, qui inquisitione per prætorem habita idoneus apparuit․ et ideo nec iudicium eius sufficit ad eligendos tutores, sed inquisitio fit, etiamsi maxime in bona propria liberis suis testamento tutores dederit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
