Digesta Iustiniani 26.5.12
inscriptio Ulpianus libro tertio de officio proconsulis
D.26.5.12pr. His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit.
D.26.5.12.1 Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamvis enim contra sit apud Celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen divus Pius Instio Celeri, item divi fratres rescripserunt filium, si sobrie vivat, patri curatorem dandum magis quam extraneum.
D.26.5.12.2 Divus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem accipiant, in hæc verba: ‘Non est novum quosdam, etsi mentis suæ videbuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subveniatur is, deducantur in egestatem. eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam æquum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
