Digesta Iustiniani 26.5.1
inscriptio Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum
D.26.5.1pr. Sive proconsul sive præses sive etiam præfectus Ægypti sive proconsulatum optineat provinciæ vel temporis causa præside defuncto vel quia ipsi provincia regenda commissa est, tutorem dare poterit.
D.26.5.1.1 Legatus quoque proconsulis ex oratione divi Marci tutorem dare potest.
D.26.5.1.2 Quod autem permittitur tutorem dare provinciæ præsidi, eis tantum permittitur, cui sunt eiusdem provinciæ vel ibidem domicilium habent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
