Digesta Iustiniani 26.4.5
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.26.4.5pr. Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.
D.26.4.5.1 Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem salvam fore satisdare plerisque videatur․ sed hoc causa cognita prætorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona vulgaris vel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelæ aut persona aut causa admittat satisdationem.
D.26.4.5.2 In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quæsitum est, an uni decerni tutela possit․ et ait Labeo et uni recte tutelam decerni: posse enim aliquos vel absentes vel furiosos esse: quæ sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.
D.26.4.5.3 An ergo et provocare se invicem secundum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint vel si finita est satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam provocationem.
D.26.4.5.4 An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et puto in patronis non oportere admitti provocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat.
D.26.4.5.5 Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelæ finita tutela.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
