Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.4.3

DE LEGITIMIS TUTORIBUS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo octavo ad Sabinum

D.26.4.3pr. Tutela legitima, quæ patronis defertur e lege duodecim tabularum, non quidem specialiter vel nominatim delata est, sed per consequentias hereditatium, quæ ex ipsa lege patronis datæ sunt.

D.26.4.3.1 Ergo manumissor ex lege duodecim tabularum tutor est, sive sponte manumisit sive etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit.

D.26.4.3.2 Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex constitutione divi Marci ad Aufidium Victorinum pervenit ad libertatem, dicendum est tutorem esse.

D.26.4.3.3 Plane si forte ex Rubriano senatus consulto pervenerit ad libertatem, non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed orcinus libertus effectus ad familiam testatoris pertinebit․ in qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quæ ad patronos non pertinuit: quod quidem in omnibus orcinis libertis locum habet testamento manumissis.

D.26.4.3.4 Si duo pluresve manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manumissores, dicendum est solos masculos fore tutores.

D.26.4.3.5 Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos est, quamvis ille filium reliquerit․ sed et si ab hostibus fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt․ simili modo et si in servitutem redactus sit, apparet ceteros esse tutores.

D.26.4.3.6 Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit pertinere.

D.26.4.3.7 Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum ad solum filium an vero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia patris sui proximus est? hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem hereditas ad solum filium pertinet. ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc ad nepotem.

D.26.4.3.8 Quæri potest, si patroni filius sit remotus vel excusatus, an nepoti tutela deferatur․ et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur.

D.26.4.3.9 Non tantum autem morte, verum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelæ administratione.

D.26.4.3.10 Si parens filium vel filiam vel nepotem vel neptem vel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, vicem legitimi tutoris sustinet:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑