Digesta Iustiniani 26.3.5
inscriptio Papinianus libro undecimo quæstionum
D.26.3.5 Tutores a patruo testamento datos iussit prætor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec voluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat․ denique prætor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis․ unde sequitur, ut, si tutelæ tempore solvendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum servari non possit, contra magistratus actio decernatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
