Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.2.32

DE TESTAMENTARIA TUTELA

inscriptio Paulus libro nono responsorum

D.26.2.32pr. Quæro, an non eiusdem civitatis cives testamento quis tutores dare possit? Paulus respondit posse.

D.26.2.32.1 Idem Paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis iure conveniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt.

D.26.2.32.2 Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris ætatis eisque tutores his verbis dedit: ‘filiis meis tutores sunto Gaius Mævius et Lucius eros’, cui Eroti libertatem non dedit: fuit autem Eros intra viginti quinque annos ætatis: quæro an possit libertatem sibi vindicare․ Paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse videri, eum quoque de quo quæritur in eadem causa habendum et liberum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam ætatem onerari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑