Digesta Iustiniani 26.2.28
inscriptio Papinianus libro quarto responsorum
D.26.2.28pr. Qui tutelam testamento mandatam excusationis iure suscipere noluit, ab his quoque legatis summovendus erit, quæ filiis eius relicta sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem patris meruerunt.
D.26.2.28.1 Verbis fidecommissi manumissus non iure tutor testamento datur: post libertatem itaque redditam ex voluntate testatoris ad tutelam vocatur.
D.26.2.28.2 Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed voluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, prætor sequetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
