Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.2.16

DE TESTAMENTARIA TUTELA

inscriptio Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum

D.26.2.16pr. Si quis ita dederit ‘filiis meis tutorem do’, in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse videatur: filiorum enim appellatione et filiæ continentur.

D.26.2.16.1 Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse videatur? et de hoc Pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus dedisse videatur.

D.26.2.16.2 Si quis liberis tutores dederit vel filiis et habeat quosdam apud hostes, etiam ipsis dedisse videbitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse.

D.26.2.16.3 Si quis cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse videatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignoravit se habere? et magis est, ut huic dedisse non videatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem.

D.26.2.16.4 Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim videtur ei dedisse, quem obisse credebat.

D.26.2.16.5 Si postumis dederit tutores hique vivo nascantur, an datio valeat? et magis est, ut utilis datio fiat etiam si vivo eo nascantur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑