Digesta Iustiniani 26.2.11
inscriptio Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum
D.26.2.11pr. Si quis sub condicione vel ex die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamvis legitimum tutorem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare.
D.26.2.11.1 Et si semel ad testamentarium devoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam.
D.26.2.11.2 Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur.
D.26.2.11.3 Quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus consultum cessat.
D.26.2.11.4 Plane si duo pluresve fuerint tutores testamentarii, in locum eius, qui decessit vel in civitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit vel in civitate sit, legitima tutela succedit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
