Digesta Iustiniani 26.10.7.1
inscriptio Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
D.26.10.7pr. Impuberibus quidem non permittitur suspectos facere: adulescentibus plane volentibus suspectos facere curatores suos permittitur, dummodo ex consilio necessariorum id faciant.
D.26.10.7.1 Si fraus non sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope fraudem accedit, removeri hunc quasi suspectum oportet.
D.26.10.7.2 Præterea accesserunt quædam species ex epistula imperatoris nostri et divi Severi ad Atrium Clonium: nam adversus eos, qui, ne alimenta decernantur, sui copiam perseverant non facere, ut suis rebus careant præcipitur reique servandæ causa pupillus in possessionem mittatur eius, qui suspectus sententia sua factus est quæque mora deteriora futura sunt curatore dato distrahi iubentur.
D.26.10.7.3 Item si quis tutor datus non compareat, solet edictis evocari, novissimeque si copiam sui non fecerit, ut suspectus removeri ob hoc ipsum, quod copiam sui non fecit․ quod et perraro et diligenti habita inquisitione faciendum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
