Digesta Iustiniani 26.10.4
inscriptio Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
D.26.10.4pr. Hæ enim causæ faciunt, ut integra existimatione tutela vel cura quis abeat.
D.26.10.4.1 Decreto igitur debebit causa removendi significari, ut appareat de existimatione.
D.26.10.4.2 Quid ergo si non significaverit causam remotionis decreto suo? Papinianus ait debuisse dici hunc integræ esse famæ, et est verum.
D.26.10.4.3 Si prætor sententia sua non removerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse.
D.26.10.4.4 Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, verum ob ignaviam vel neglegentiam vel dolum, si dolo fecerunt, possunt removeri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
