Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.10.1.1

DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

D.26.10.1pr. Hæc clausula et frequens et pernecessaria est: cottidie enim suspecti tutores postulantur.

D.26.10.1.1 Primum igitur tractemus, unde descendat suspecti crimen et apud quos postulari quis possit suspectus tutor vel curator, deinde quis et a quo et ex quibus causis removetur, deque poena suspecti.

D.26.10.1.2 Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.

D.26.10.1.3 Damus autem ius removendi suspectos tutores Romæ prætoribus, in provinciis præsidibus earum.

D.26.10.1.4 An autem apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium fuit: sed imperator Antoninus cum divo Severo Braduæ Maurico proconsuli Africæ rescripsit posse, quia mandata iurisdictione officium ad eum totum iuris dicundi transit․ ergo et si prætor mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui mandata est: cum enim sit in provincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, cui a prætore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere.

D.26.10.1.5 Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui suspecti fieri possunt․ et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint, sive non sint, sed alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit․ quid si patronus? adhuc idem erit dicendum, modo ut meminerimus patrono parcendum.

D.26.10.1.6 Consequens est, ut videamus, qui possunt suspectos postulare: et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.

D.26.10.1.7 Quin immo et mulieres admittuntur, sed hæ solæ, quæ pietate necessitudinis ductæ ad hoc procedunt, ut puta mater․ nutrix quoque et avia possunt․ potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat divi Severi: et si qua alia mulier fuerit, cuius prætor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.

D.26.10.1.8 Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud prætorem accusatus, remittitur ad præfectum urbis graviter puniendus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑