Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 26.1.3

DE TUTELIS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum

D.26.1.3pr. Qui habet tutorem pupillus vel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela nihilo minus durent: quæ sententia Quinti quoque Mucii fuit et a Iuliano probatur eoque iure utimur, ut cesset cura, si tutelæ ætas indigeat․ quare si tutores habent, per furorem in curam non rediguntur, sive non habent et furor eis accesserit, nihilo minus tutores accipere poterunt: quia lex duodecim tabularum ita accepta est, ut ad pupillos vel pupillas non pertineat.

D.26.1.3.1 Quia autem in pupillorum persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putavi et si minor viginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso, sed ut adulescenti dari, quasi ætatis esset impedimentum․ et ita definiemus ei, quem ætas curæ vel tutelæ subicit, non esse necesse quasi dementi quæri curatorem, et ita imperator Antoninus Augustus rescripsit, cum magis ætati quam dementiæ tantisper sit consulendum.

D.26.1.3.2 Si pupillus pupillave cum iusto tutore tutorve cum eorum quo litem agere vult et curator in eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an vero et adversario? et sciendum est, sive agant sive conveniantur, dari hunc curatorem posse, sed non alias, quam si ipse petat, cui dari eum oportet․ denique Cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem dari posse nisi præsentem neque cuique nisi præsenti et postulanti, itaque infanti non potest dari․ idem Cassius ait, si pupillus curatorem poscere non vult, quo minus cum eo agatur, cogi eum a prætore debuisse.

D.26.1.3.3 Quolibet loco et tempore hunc curatorem dari posse Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum scripsit.

D.26.1.3.4 Si pupillus petat talem curatorem nec addat, in quam rem, an in omnes controversias datus sit? et ait Celsus Servium constituisse in omnes res datum videri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑