Digesta Iustiniani 26.1.1
inscriptio Paulus libro trigesimo octavo ad edictum
D.26.1.1pr. Tutela est, ut Servius definit, vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter ætatem sua sponte se defendere nequit, iure civili data ac permissa.
D.26.1.1.1 Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut æditui dicuntur qui ædes tuentur.
D.26.1.1.2 Mutus tutor dari non potest, quoniam auctoritatem præbere non potest.
D.26.1.1.3 Surdum non posse dari tutorem plerique et Pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant, quia non tantum loqui, sed et audire tutor debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
