Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 25.6.1.9

SI MULIER VENTRIS NOMINE IN POSSESSIONE CALUMNIÆ CAUSA ESSE DICETUR

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

D.25.6.1pr. Si de possessione ventris nomine quæratur et deferente herede mulier iuraverit prægnatem se esse, servandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniæ causa fuerit in possessionem missa, nec vis ei facienda est post iusiurandum․ si tamen peperit, quæretur veritas, an ex eo prægnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter alios factum, nec partui igitur nocebit.

D.25.6.1.1 Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua superius: debet enim prætor, quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dandam mulieri ventris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere.

D.25.6.1.2 Per calumniam autem in possessione fuisse videtur, quæ sciens prudensque se prægnatem non esse voluit in possessionem venire.

D.25.6.1.3 Hanc autem actionem prætor intra annum utilem pollicetur, ultra non, videlicet quasi poenalem.

D.25.6.1.4 Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit prætor actionem pollicetur.

D.25.6.1.5 In parentem etiam prætor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam veniret.

D.25.6.1.6 Competit autem hæc actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta vel coheredi speranti partum, vel si qui substitutus fuit, vel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere potuit.

D.25.6.1.7 Interesse autem videtur primum de alimentis, quæ in ventrem sunt erogata: nec enim alias hæc repetuntur, nisi per calumniam in possessionem venit: ceterum si res calumnia caret, nihil præstabit mulier, quæ sine causa alta est sub prætextu ventris.

D.25.6.1.8 Nonnumquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an prægnas sit, exclusus sit hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem Iulianus ait, siquidem eius quoque interfuit non fuisse calumniæ causa in possessione mulierem, quia hoc si non fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relinqueret․ sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic contemplatione ventris non attigit hereditatem.

D.25.6.1.9 Idem iulianus libro decimo nono digestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget.

D.25.6.1.10 Sed an decedant legata ceteraque onera hereditatis, videndum․ et mihi videtur posse dici legatarios potius cum muliere usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem.

D.25.6.1.11 Libertati plane subveniendum erit adversus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommissarias cogatur is præstare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis credo prætorem succurrere oportere, ut interventu suo tueatur eorum libertatem.

D.25.6.1.12 Si dolus filiæ familias intervenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑