Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 25.5.1.2

SI VENTRIS NOMINE MULIERE IN POSSESSIONEM MISSA EADEM POSSESSIO DOLO MALO AD ALIUM TRANSLATA ESSE DICATUR

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

D.25.5.1pr. Hoc edicto rectissime prætor prospexit, ne, dum in favorem partus possessionem polliceatur, aliis prædæ occasionem præbeat:

D.25.5.1.1 Idcirco constituit actionem in mulierem, quæ in alium hanc possessionem dolo malo transtulit․ non solum mulierem prætor coercet, verum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit eius qui experitur.

D.25.5.1.2 Necessario prætor adiecit, ut, qui per dolum venit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non prætoria potestate vel manu ministrorum, sed melius et civilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit.

D.25.5.1.3 Interest autem eius qui experitur admissum alium in possessionem non fuisse, cum forte bona fide fructus perceptos consumpserit, aut si prædo venerit in possessionem, a quo fructus consequi non possit, quia solvendo non est.

D.25.5.1.4 Hæc actio etiam post annum dabitur, quia rei habet persecutionem.

D.25.5.1.5 Et si filia familias sit quæ dolo fecit, in patrem dabitur actio, si quid ad eum pervenerit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑