Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 25.4.1.3

DE INSPICIENDO VENTRE CUSTODIENDOQUE PARTU

inscriptio Ulpianus libro vicesimo quarto ad edictum

D.25.4.1pr. Temporibus divorum fratrum cum hoc incidisset, ut maritus quidem prægnatem mulierem diceret, uxor negaret, consulti Valerio Prisciano prætori urbano rescripserunt in hæc verba: ‘Novam rem desiderare Rutilius Severus videtur, ut uxori, quæ ab eo diverterat et se non esse prægnatem profiteatur, custodem apponat, et ideo nemo mirabitur, si nos quoque novum consilium et remedium suggeramus․ igitur si perstat in eadem postulatione, commodissimum est eligi honestissimæ feminæ domum, in qua Domitia veniat, et ibi tres obstetrices probatæ et artis et fidei, quæ a te adsumptæ fuerint, eam inspiciant․ et si quidem vel omnes vel duæ renuntiaverint prægnatem videri, tunc persuadendum mulieri erit, ut perinde custodem admittat atque si ipsa hoc desiderasset: quod si enixa non fuerit, sciat maritus ad invidiam existimationemque suam pertinere, ut non immerito possit videri captasse hoc ad aliquam mulieris iniuriam․ si autem vel omnes vel plures non esse gravidam renuntiaverint, nulla causa custodiendi erit’.

D.25.4.1.1 Ex hoc rescripto evidentissime apparet senatus consulta de liberis agnoscendis locum non habuisse, si mulier dissimularet se prægnatem vel etiam negaret, nec immerito: partus enim antequam edatur, mulieris portio est vel viscerum․ post editum plane partum a muliere iam potest maritus iure suo filium per interdictum desiderare aut exhiberi sibi aut ducere permitti․ extra ordinem igitur princeps in causa necessaria subvenit.

D.25.4.1.2 Secundum quod rescriptum evocari mulier ad prætorem poterit et apud eum interrogari, an se putet prægnatem, cogendaque erit respondere.

D.25.4.1.3 Quid ergo, si non responderit aut non veniat ad prætorem? numquid senatus consulti poenam adhibemus, scilicet ut liceat marito non agnoscere? sed finge non esse eo contentum maritum, qui se patrem potius optet quam carere filio velit․ cogenda igitur erit remediis prætoris et in ius venire, si venit, respondere: pignoraque eius capienda et distrahenda, si contemnat, vel multis coercenda.

D.25.4.1.4 Quid ergo, si interrogata dixerit se prægnatem? ordo senatus consultis expositus sequetur․ quod si negaverit, tunc secundum hoc rescriptum prætor debebit obstetrices adhibere.

D.25.4.1.5 Et notandum, quod non permittitur marito vel mulieri obstetricem adhibere, sed omnes a prætore adhibendæ sunt.

D.25.4.1.6 Item prætor domum honestæ matronæ eligere debet, in qua mulier veniat, ut possit inspici.

D.25.4.1.7 Quid ergo, si inspici se non patiatur vel ad domum non veniat? æque prætoris auctoritas interveniet.

D.25.4.1.8 Si omnes vel plures renuntiaverint prægnatem non esse, an mulier possit iniuriarum experiri ex hac causa? et magis puto agere eam iniuriarum posse, sic tamen, si iniuriæ faciendæ causa id maritus desideravit: ceterum si non iniuriæ faciendæ animo, sed quia iuste credidit vel nimio voto liberorum suscipiendorum ductus est vel ipsa eum illexerat ut crederet, quod constante matrimonio hoc fingebat, æquissimum erit ignosci marito.

D.25.4.1.9 Meminisse autem oportet tempus non esse præstitutum rescripto, quamvis in senatus consultis de liberis agnoscendis triginta dies præstituantur mulieri․ quid ergo? semper dicemus marito licere uxorem ad prætorem evocare, an vero et ipsi triginta dies præstituimus? et putem prætorem causa cognita debere maritum et post triginta dies audire.

D.25.4.1.10 De inspiciendo ventre custodiendoque partu sic prætor ait: ‘Si mulier mortuo marito prægnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratorive eorum bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si velint, quæ ventrem inspicient․ mittantur autem mulieres liberæ dumtaxat quinque hæque simul omnes inspiciant, dum ne qua earum dum inspicit invita muliere ventrem tangat․ mulier in domu honestissimæ feminæ pariat, quam ego constituam․ mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusve eorum, ut mittant, si velint, qui ventrem custodiant․ in quo conclavi mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam unus: si erunt, ex utraque parte tabulis præfigantur․ ante ostium eius conclavis liberi tres et tres liberæ cum binis comitibus custodiant․ quotienscumque ea mulier in id conclave aliudve quod sive in balineum ibit, custodes, si volent, id ante prospiciant et eos qui introierint excutiant․ custodes, qui ante conclave positi erunt, si volunt, omnes qui conclave aut domum introierint excutiant․ mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea res pertinet procuratoribusve eorum denuntiet, ut mittant, quibus præsentibus pariat․ mittantur mulieres liberæ dumtaxat quinque, ita ut præter obstetrices duas in eo conclavi ne plures mulieres liberæ sint quam decem, ancillæ quam sex․ hæ quæ intus futuræ erunt excutiantur omnes in eo conclavi, ne qua prægnas sit․ tria lumina ne minus ibi sint’, scilicet quia tenebræ ad subiciendum aptiores sunt․ ‘quod natum erit, his ad quos ea res pertinet procuratoribusve eorum, si inspicere volent, ostendatur․ apud eum educatur, apud quem parens iusserit․ si autem nihil parens iusserit aut is, apud quem voluerit educari, curam non recipiet: apud quem educetur, causa cognita constituam․ is apud quem educabitur quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense, ex eo tempore quoad sex mensum sit, semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, alternis mensibus, ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi volet ostendat․ si cui ventrem inspici custodirive adesse partui licitum non erit factumve quid erit, quo minus ea ita fiant, uti supra compprehensum est: ei quod natum erit possessionem causa cognita non dabo․ sive quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones me daturum polliceor his quibus ex edicto meo bonorum possessio data sit, eas, si mihi iusta causa videbitur esse, ei non dabo’.

D.25.4.1.11 Quamvis sit manifestissimum edictum prætoris, attamen non est neglegenda interpretatio eius.

D.25.4.1.12 Denuntiare igitur mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, vel totam habituris hereditatem vel partem eius sive ab intestato sive ex testamento.

D.25.4.1.13 Sed et si servus heres institutus fuerit, si nemo natus sit, Aristo scribit, huic quoque servo quamvis non omnia, quædam tamen circa partum custodiendum arbitrio prætoris esse concedenda․ quam sententiam puto veram: publice enim interest partus non subici, ut ordinum dignitas familiarumque salva sit: ideoque etiam servus iste, cum sit in spe constitutus successionis, qualisqualis sit, debet audiri rem et publicam et suam gerens.

D.25.4.1.14 Denuntiari autem oportet his, quos proxima spes successionis contingit, ut puta primo gradu heredi instituto (non etiam substituto) et, si intestatus pater familias sit, ei qui primum locum ab intestato tenet: si vero plures sint simul successuri, omnibus denuntiandum est.

D.25.4.1.15 Quod autem prætor ait causa cognita se possessionem non daturum vel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quæ prætor servari voluit, non obsit partui. quale est enim, si quid ex his, quæ leviter observanda prætor edixit, non sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et secundum eum et observari ventrem et partum et infantem oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑