Digesta Iustiniani 25.3.7
inscriptio Modestinus libro quinto responsorum
D.25.3.7 Si neget qui maritus fuisse dicitur matrimonium esse contractum eo, quod eam quæ se uxorem fuisse dicit ancillam esse probare paratus sit, alimenta quidem liberis præstare interim compellendum, sin autem constiterit eam servam fuisse, nihil ei, qui pascendos curavit, ex hoc præiudicium generare respondi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
