Digesta Iustiniani 25.3.5.3
inscriptio Ulpianus libro secundo de officio consulis
D.25.3.5pr. Si quis a liberis ali desideret vel si liberi, ut a parente exhibeantur, iudex de ea re cognoscet.
D.25.3.5.1 Sed utrum eos tantum liberos qui sunt in potestate cogatur quis exhibere, an vero etiam emancipatos vel ex alia causa sui iuris constitutos, videndum est․ et magis puto, etiamsi non sunt liberi in potestate, alendos a parentibus et vice mutua alere parentes debere.
D.25.3.5.2 Utrum autem tantum patrem avumve paternum proavumve paterni avi patrem ceterosque virilis sexus parentes alere cogamur, an vero etiam matrem ceterosque parentes et per illum sexum contingentes cogamur alere, videndum․ et magis est, ut utrubique se iudex interponat, quorundam necessitatibus facilius succursurus, quorundam ægritudini: et cum ex æquitate hæc res descendat caritateque sanguinis, singulorum desideria perpendere iudicem oportet.
D.25.3.5.3 Idem in liberis quoque exhibendis a parentibus dicendum est.
D.25.3.5.4 Ergo et matrem cogemus præsertim volgo quæsitos liberos alere nec non ipsos eam.
D.25.3.5.5 Item divus Pius significat, quasi avus quoque maternus alere compellatur.
D.25.3.5.6 Idem rescripsit, ut filiam suam pater exhibeat, si constiterit apud iudicium iuste eam procreatam.
D.25.3.5.7 Sed si filius possit se exhibere, æstimare iudices debent, ne non debeant ei alimenta decernere․ denique idem Pius ita rescripsit: ‘Aditi a te competentes iudices ali te a patre tuo iubebunt pro modo facultatium eius, si modo, cum opificem te esse dicas, in ea valetudine es, ut operis sufficere non possis’.
D.25.3.5.8 Si vel parens neget filium idcircoque alere se non debere contendat, vel filius neget parentem, summatim iudices oportet super ea re cognoscere․ si constiterit filium vel parentem esse, tunc ali iubebunt: ceterum si non constiterit, nec decernent alimenta.
D.25.3.5.9 Meminisse autem oportet, etsi pronuntiaverint ali oportere, attamen eam rem præiudicium non facere veritati: nec enim hoc pronuntiatur filium esse, sed ali debere: et ita divus Marcus rescripsit.
D.25.3.5.10 Si quis ex his alere detrectet, pro modo facultatium alimenta constituentur: quod si non præstentur, pignoribus captis et distractis cogetur sententiæ satisfacere.
D.25.3.5.11 Idem iudex æstimare debet, num habeat aliquid parens vel an pater quod merito filios suos nolit alere: Trebatio denique Marino rescriptum est merito patrem eum nolle alere, quod eum detulerat.
D.25.3.5.12 Non tantum alimenta, verum etiam cetera quoque onera liberorum patrem ab iudice cogi præbere rescriptis continetur.
D.25.3.5.13 Si impubes sit filius emancipatus, patrem inopem alere cogetur: iniquissimum enim quis merito dixerit patrem egere, cum filius sit in facultatibus.
D.25.3.5.14 Si mater alimenta, quæ fecit in filium, a patre repetat, cum modo eam audiendam․ ita divus Marcus rescripsit Antoniæ Montanæ in hæc verba: ‘Sed et quantum tibi alimentorum nomine, quibus necessario filiam tuam exhibuisti, a patre eius præstari oporteat, iudices æstimabunt, nec impetrare debes ea, quæ exigente materno affectu in filiam tuam erogatura esses, etiamsi a patre suo educaretur’.
D.25.3.5.15 A milite quoque filio, qui in facultatibus sit, exhibendos parentes esse pietatis exigit ratio.
D.25.3.5.16 Parens quamvis ali a filio ratione naturali debeat, tamen æs alienum eius non esse cogendum exsolvere filium rescriptum est.
D.25.3.5.17 Item rescriptum est heredes filii ad ea præstanda, quæ vivus filius ex officio pietatis suæ dabit, invitos cogi non oportere, nisi in summam egestatem pater deductus est.
D.25.3.5.18 Solent iudices cognoscere et inter patronos et libertos, si alendis his agatur: itaque si negent se esse libertos, cognoscere eos oportebit: quod si libertos constiterit, tunc demum decernere, ut alant: nec tamen alimentorum decretum tollet liberto facultatem, quo minus præiudicio certare possit, si libertum se neget.
D.25.3.5.19 Alimenta autem pro modo facultatium erunt præbenda, egentibus scilicet patronis: ceterum si sit unde se exhibeant, cessabunt partes iudicis.
D.25.3.5.20 Utrum autem tantum patroni alendi sint an etiam patronorum liberi, tractari potest․ et puto causa cognita iudices et liberos quoque patronorum alendos decernere, non quidem tam facile ut patronos, sed nonnumquam et ipsos: nam et obsequium non solum patronis, verum etiam liberis eorum debere præstari.
D.25.3.5.21 Sed et libertus maternus alere cogitur.
D.25.3.5.22 Si quis a liberti liberto ali se desideret vel ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit quemque suis nummis redemit, non debet audiri, ut et Marcellus scribit, exæquatque eum, qui mercedes exigendo ius libertorum amisit.
D.25.3.5.23 Sed et patroni filium, qui capitis accusavit libertum paternum, negat exhibendum.
D.25.3.5.24 Sed et liberta cogitur patronum alere.
D.25.3.5.25 De alimentis patroni arbiter solet dari arbitraturus, quantum sit in facultatibus, ut perinde possint alimenta moderari, quæ tamdiu præstabuntur, quamdiu liberto supersit, patrono desit.
D.25.3.5.26 Patrem et matrem patroni, cum patronus et filii eius minime supersint, alere egentes, ipsi si idonei facultatibus sunt, coguntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
