Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 25.3.3

DE AGNOSCENDIS ET ALENDIS LIBERIS VEL PARENTIBUS VEL PATRONIS VEL LIBERTIS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

D.25.3.3pr. sive contra pronuntiaverit, non fore suum, quamvis suus fuerit: placet enim eius rei iudicem ius facere․ et ita Marcellus libro septimo digestorum probat, eoque iure utimur.

D.25.3.3.1 Quia Plancianum senatus consultum ad eos partus pertinet qui post divortium eduntur, aliud senatus consultum temporibus divi Hadriani factum est, ut, etiamsi constante matrimonio partus sit editus, de agnoscendo eo agatur.

D.25.3.3.2 Quid ergo, si quis post mortem patris nascatur avo superstite, in cuius potestate recasurus est, ut si ex filio eius susceptus probetur? videndum quid dici debeat․ et certe probandum est cum avo præiudicium de partu agnoscendo similiter agendum.

D.25.3.3.3 Quid si hoc ipsum in quæstionem veniat, utrum in matrimonio an postea editus sit? dicendum est et super hoc ex senatus consultis agendum.

D.25.3.3.4 Et quid sit, si an uxor fuerit disceptetur? et Iulianus Sexto Cæcilio Africano respondit locum esse præiudicio.

D.25.3.3.5 Illud tenendum hæc senatus consulta post mortem parentis cessare, si is supersit, in cuius potestate recasuri non sunt․ quid ergo est? in petitione hereditatis, quam filius intendit, quæretur, utrum ex eo natus sit cuius hereditatem petit an non․ adeo hoc verum est, ut Iulianus libro nono decimo digestorum scribat, si vivo patre redditum sit præiudicium et antequam sententia feratur, pater decesserit, transeundum ad Carbonianum edictum.

D.25.3.3.6 Item hæc senatus consulta pertinent ad eos, qui sui heredes adgnascantur: ceterum si forte non sint in potestatem recasuri, verius est senatus consulta cessare.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑