Digesta Iustiniani 25.3.1.4
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
D.25.3.1pr. Senatus consultum, quod factum est de liberis agnoscendis, duas species complectitur, unam eorum qui agnoscunt, aliam earum quæ falsum partum subiciunt.
D.25.3.1.1 Permittit igitur mulieri parentive in cuius potestate est vel ei cui mandatum ab eis est, si se putet prægnatem, denuntiare intra dies triginta post divortium connumerandos ipsi marito vel parenti in cuius potestate est, aut domum denuntiare, si nullius eorum copiam habeat.
D.25.3.1.2 Domum accipere debemus hospitium, si in civitate maneat: quod si non sit, sed in villa vel in municipio, illic ubi larem matrimonio collocarent:
D.25.3.1.3 Denuntiare autem hoc tantum esse mulierem ex eo prægnantem․ non ergo hoc denuntiat, ut mittat custodes maritus: sufficit enim mulieri hoc notum facere, quod sit prægnas․ mariti est iam aut mittere custodes aut ei denuntiare, quod non sit ex se prægnas: hoc autem vel ipsi marito vel alii nomine eius facere permittitur.
D.25.3.1.4 Poena autem mariti ea est, ut, nisi aut custodes præmiserit aut contra denuntiaverit non esse ex se prægnatem, cogatur maritus partum agnoscere: et, si non agnoverit, extra ordinem coercetur. debebit igitur respondere non esse ex se prægnatem aut nomine eius responderi: quod si factum fuerit, non alias necesse habebit agnoscere, nisi vere filius fuerit.
D.25.3.1.5 Illud notandum est, quod denuntiatio a marito non incipit, sed a muliere:
D.25.3.1.6 Sed si maritus ultro custodes offerat et ea non admittat, vel si non denuntiaverit mulier, aut si denuntiaverit quidem, custodes autem arbitrio iudicis non admiserit, liberum est marito parentive eius partum non agnoscere.
D.25.3.1.7 Si mulier esse se prægnatem intra triginta dies non denuntiaverit, postea denuntians causa cognita audiri debebit.
D.25.3.1.8 Quin immo et si in totum omiserit denuntiationem, iulianus ait nihil hoc nocere ei quod editur.
D.25.3.1.9 Dies autem triginta continuos accipere debemus ex die divortii, non utiles.
D.25.3.1.10 Eleganter autem apud Iulianum libro nono decimo digestorum quæritur, si intra dies triginta mulier marito non denuntiaverit et intra triginta partum ediderit, an senatus consulto locus sit․ et ait Plancianum senatus consultum cessare, quia de eo partu non videtur sentire, qui intra diem trigesimum nascatur: quippe dies triginta ad denuntiandum præstituit senatus․ sed hanc rem non facere præiudicium partui arbitror.
D.25.3.1.11 Quemadmodum per contrarium si maritus uxore denuntiante custodes miserit, nullum præiudicium sibi facit․ licebit igitur ei partum editum ex se negare nec ei nocebit, quod ventrem custodierit: et ita Marcellus libro septimo digestorum scripsit: ait enim, sive quis neget uxorem sive ex se prægnatem, sine præiudicio recte mittet custodes, maxime si missurus id ipsum protestetur.
D.25.3.1.12 Iulianus libro nono decimo digestorum scripsit: quod senatus consulto comprehensum est, si mulier viro denuntiaverit se ex eo concepisse et is cui denuntiatum erit custodes ad ventrem custodiendum inspiciendumque non miserit neque contestato dixerit eam ex se prægnatem non esse, ut ei id quod editum sit agnoscere sit necesse, non eo pertinet, ut, si quis agnoscere se filium diceret, suum heredem haberet, quamvis ex alio conceptus sit: quandoque enim, inquit, coepit causa agi, grande præiudicium adfert pro filio confessio patris.
D.25.3.1.13 Idem per contrarium quoque ait, si mulier divortio facto non fecerit ea, quæ senatus consulto præcipiuntur, ut liceat patri non agnoscere, non eo pertinere, ut filius natus suum se dicere non possit, sed ad id tantum, ut ita pater alere eum cogatur, si constiterit eum filium esse.
D.25.3.1.14 Idem Iulianus scribit, si uxore denuntiante se prægnatem maritus non negaverit, non utique suum illi partum effici, cogendum tamen alere: ceterum esse satis iniuriosum ait, si quis longo tempore afuerit et reversus uxorem prægnatem invenerit et idcirco reiecerit, si quid ex his, quæ senatus consulto continentur, omiserit, suum heredem ei nasci.
D.25.3.1.15 Ex his apparet, sive uxor omiserit, quæ eam ex senatus consulto observare oportuit, nihil præiudicare filio, si filius est, non tantum in iure sui, verum ne in alimentis quidem secundum divi Pii rescriptum: sive maritus neglexerit facere, quæ ex senatus consulto debet, natum cogitur omnimodo alere, ceterum recusare poterit filium.
D.25.3.1.16 Plane si denuntiante muliere negaverit ex se esse prægnatem, tametsi custodes non miserit, non evitabit, quo minus quæratur, an ex eo mulier prægnas sit․ quæ causa si fuerit acta apud iudicem et pronuntiaverit, cum de hoc agetur quod ex eo prægnas fuerit nec ne, in ea causa esse, ut agnosci debeat: sive filius non fuit sive fuit, esse suum
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
